라틴어 문장 검색

Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando hoc super in caeli spatio coiere repente asperiora, modis quae possint indupedita exiguis tamen inter se compressa teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:4)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat atque animi interpres manabat lingua cruore debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:5)
Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 6:2)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:3)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus via saepta coibat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:3)
faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora densioraque sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:2)
Deinde si concedamus ut ab adversa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquod sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formavit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 11:1)
Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silva venantibus, et quia diutule continuata venatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:3)
Victrix caussa deis placuit, sed victa Catoni Nec coiere pares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:61)
Urbem, populis victisque frequentem Gentibus, et generis, coeat si turba, capacem Humani, facilem venturo Caesare praedam Ignavae liquere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION