라틴어 문장 검색

Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:2)
Promiserat enim rex Graecorum, illic per aquas copias adfuturas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:5)
Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)
Post mortem tam famosi et bellicosi viri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio novo vere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps injuste erat Damascenorum, expugnaret civitates quas rex obtinebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:1)
Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:4)
Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:2)
praeter arma, loricas, gladios, galeas et clypeos auro fulgidissimos, et praeter omnem armaturam, quam ad defensionem [0702D] navium solent viri potentissimi comparare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:3)
In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:5)
Hujus itaque matronae adventu et gloria audita, rex tres naves, quas vocant galeidas fetas viris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:6)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
Quidam autem circiter septem millia, reditum per viam maris continuantes, et prosperis velis ac sine turbine navigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum jacientes, et in aridum ab ipsis navibus descendere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:1)
Nulli evaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim navium erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:3)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
Navis vero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime valens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad vesperam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION