라틴어 문장 검색

quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 2:6)
Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:3)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장1)
secuti exemplum veterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae provinciae ob imminentis Suebos ceterum ut avellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장12)
quae secuta sunt defleri magis quam defendi possunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장7)
sed ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장6)
ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장11)
interim Q. Hortensii pronepotes, divi Augusti alumnos ab inopia defende.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장12)
contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장6)
statim credita, statim vulgata sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장10)
veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)
Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장1)
quod neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장3)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION