라틴어 문장 검색

si nec opinantis autem volt opprimere igni, cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus, cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:12)
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:8)
diem igitur, qui vel nocturnis caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:3)
radiorum enim splendor propinquantem solem longe lateque praecedens, atque caliginem paulatim extenuans tenebrarum, parit lucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 38:5)
quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:2)
Quae porro alia aeris gloria est nisi solis inluminatio, cuius recessu profunditate occulitur tenebrarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 10:3)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Ipse caput medio Titan cum ferret Olympo, Condidit ardentes atra caligine currus, Involvitque orbem tenebris, gentesque coegit Desperare diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:10)
Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras, Pulsatae sonuere fores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:1)
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis, Multifidas iaculata faces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:31)
Sedibus Elysiis campoque expulsa piorum Ad Stygias, inquit, tenebras manesque nocentes, Post bellum civile trahor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:4)
stat lumine rapto Adtonitus, mortisque illas putat esse tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:51)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION