라틴어 문장 검색

ad haec extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses reservares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장6)
Hos i/lle cuneos fa/brica crudeli i/nserens Perru/pit artus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:8)
crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:13)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:2)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:14)
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:11)
Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis plane inquam hic debet servus esse nequissimus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:17)
At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:12)
Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:14)
Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio - vera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressa - sciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:19)
Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed vereor, ne quod remisero, patiar.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:9)
Sed non crudelis fortuna concedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:10)
. . . Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION