라틴어 문장 검색

Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
fac, obsecro, et quae illa uera sit sine cunctatione demonstra.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:13)
omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:2)
Ludens hominum cura ministret,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 21:1)
Nec cura mordax deserit superstitem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 5:1)
Tamen atras pellere curas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 8:1)
Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:1)
quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:4)
ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.
(카이사르, 내란기, 2권 13:5)
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 33장1)
Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장11)
ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장6)
Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장5)
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 65장3)
Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION