라틴어 문장 검색

Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:3)
Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:3)
Vbi uero inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:1)
Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:3)
Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:1)
Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:2)
Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:1)
quae simul cum ipsa curatione proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 5:2)
Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:1)
Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:2)
Haec est simplicissima curatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:7)
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:1)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:3)
Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen [parum] proprie quaedam dicenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:1)
At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION