라틴어 문장 검색

Et decem valentes equos mulosque tres, corpore elegantes, tibi mittemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:6)
Cognito autem quod conchristiani essent et non [0578C] hostilis collectio, secreto hospitium, quod sibi novum construxerat, cum paucis subintravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:4)
Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:7)
- Baldewinus, diro imminentis praelii nuntio pulsatus, cum paucis obviam pergit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 63:3)
Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:7)
Eadem nocte Baldewinus a radice montis aliquantulum remotus, paucis fixis tentoriis pernoctavit, ac parce illic epulatus, suis inibi dedit consilium ne aliqui eorum ullo modo a se dividerentur, donec omnis subsequentium peregrinorum manus conveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:13)
Non amplius quam duo milites, Walterus Tauns et Baldewinus Tauns, illic cecidisse reperti sunt, pauci vero vulnerati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:13)
Ingressusque foveam, vestes et munera regis ostendens et de ejus benigna susceptione loquens, illico decem de consociis eduxit in praesentiam regis et ejus optimatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:7)
Similiter socius, qui vana spe et promissione honestarum vestium decem produxerat ex cavernis [0590D] clanculum amotus, in momento decollatus est cum novem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:9)
deinde corporis et sanguinis Dominici percepta communione, decem milites loricatos cum Gerhardo episcopo, lignum sanctae crucis praeferente, reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:2)
quid igitur pauci adversus tot millia adhuc bello intacta acturi sumus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:8)
pauci sumus, et sero bello fatigati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:9)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Cives vero exsurgentes, et in campis Ascalonis festinantes, tentoria, aurum et argentum et multa pretiosa spolia occisorum gentilium, quae rex suique paucissimi deferre nequiverant, asinorum et camelorum vehiculo in civitatem Joppen attulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:7)
His magnis donis et promissis imperatoris corrupti, Albertus de Blandraz nimium ei credens, decem equos cum aliis rebus pretiosis suscepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION