라틴어 문장 검색

Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)
Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:7)
Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:2)
Ita ego maiore necessitate coartatus a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere, et consentiente, ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:5)
At Lais μυρίασ δραχμα`σ poposcit - hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 6:2)
QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 2:1)
Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 4:1)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)
hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:2)
sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit qui ducat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:3)
Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 13:1)
Quadringenti omnes cum tribuno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 18:2)
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 20:1)
decem menses non inceptos, sed exactos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:3)
feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION