라틴어 문장 검색

Livia sic tecum sociales compleat annos, quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quae si non esset, caelebs te vita deceret, nullaque, cui posses esse maritus, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 172)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)
ista decens facies longis vitiabitur annis, rugaque in antiqua fronte senilis erit, inicietque manum formae damnosa senectus, quae strepitum passu non faciente venit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 718)
nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 431)
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 226)
quid apertius, absque aliena quam sumat faeie verbum non posse videri, posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso terrenis oeulis habitu se ostendere nostro, saepe et in angelieas vel mortales moderatum induci species, queat ut sub imagine eerni?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 319)
"non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권137)
atque ita uti decet Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 7115)
Haec, ita uti liberali esse ingenio decet, Pudens, modesta;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2120)
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:4)
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 42)
nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae, nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 43)
quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 184)
illam cogit amor Nothi lascivae similem ludere capreae, te lanae prope nobilem tonsae Luceriam, non citharae decent nec flos purpureus rosae nec poti, vetulam, faece tenus cadi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 155)
antequam turpis macies decentis occupet malas teneraeque sucus defluat praedae, speciosa quaero pascere tigris "vilis Europe" pater urget absens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2718)

SEARCH

MENU NAVIGATION