라틴어 문장 검색

Priscianus institutionum VIII 16 p. 381 et XI 29p. 567 Hertzii inter exempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam significationem habere declarat:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, V1)
En hic declarat quales sitis iudices!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.19)
Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis “dici posse eas prius esse quam esse utiles”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:4)
Perlucide explanavit “Ecclesiam utique legitimum privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:11)
Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:4)
124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:1)
Spiritalitas christiana, simul cum admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus, copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:4)
Ibi est declaratum “homines praecipuas sollicitudines de tolerabili progressu sibi vindicare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:2)
199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:1)
Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:5)
221. Variae nostrae fidei persuasiones, initio harum Litterarum encyclicarum explanatae, adiuvant huiusmodi conversionis ad ditandum sensum, demonstrantes conscientiam omnem creaturam aliquid Dei monstrare et nuntium habere nobis communicandum, vel certitudinem Christum in se sumpsisse hunc mundum materialem et nunc, resuscitatum, in penetralibus cuiusque creaturae morari, eam complectentem suo affectu penetrantemque suo lumine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:1)
Quare declaratus est custos Ecclesiae universalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:5)
Fides enim loco indiget ubi declarari et communicari valeat et is congruat et accommodetur ad id quod communicatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:1)
Omnes veritates quae creduntur mysterium novae vitae fidei declarant tamquam iter communionis cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:14)
Sanctus Irenaeus Lugdunensis hoc adversus haereticos gnosticos explanavit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION