라틴어 문장 검색

retunditur omnis asperitas paulatim- que inter placida dediscitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:2)
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:3)
dediscit animus scire quod didicit diu.
(세네카, Troades 653:1)
dedisce captam;
(세네카, Troades 909:1)
Fuit quidam Rex, qui convocatis septem sapientibus filium suum coram eis aduxit et erudiendum tradidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:1)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)
Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus erudi-torum totis sectatae 1 philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:1)
ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam, delectaris contuberniis erudi- torum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:7)
quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic senatoriae iuventutis contubernio mixtus erudirere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:1)
quid scelus humanasque animo dediscere caedes imperiumque pati et domino parere minori?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus2)
Corycia quicquid modo Phoebus in umbra, quicquid ab Ismariis monstrabat collibus Euhan, dedidici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum4)
averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)
Itaque quos paraverant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:5)
Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION