라틴어 문장 검색

haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum defensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:3)
ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 152:1)
non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:1)
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:1)
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:2)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:6)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:3)
neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 163:2)
neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:1)
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et factorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:4)
de illo quoque genere defensionis plerique dubitant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 263:1)
Sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION