라틴어 문장 검색

locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:2)
adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 135:1)
et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:2)
ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur hortator aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:1)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum - et ipse ita iubebat est deductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 124:1)
ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 253:1)
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis obtinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 260:3)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 206:2)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 593:2)
itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 217:2)
deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset sed etiam ad lacessendum proelio hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 334:2)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION