라틴어 문장 검색

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
nam, ut a defensore incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:3)
συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 313:1)
nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 55:3)
nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 65:1)
ita, circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 216:3)
id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 221:6)
iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 140:4)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:2)
bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:6)
defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 87:1)
saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:2)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
illi malunt habere aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 332:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION