라틴어 문장 검색

Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
Quo verissime referente quae Gallus egerat coniuxque, super praeteritis maerens, et futurorum timore suspensus, angorem animi quam diu potuit .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:2)
Igitur paucis arcanorum praesentibus consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta, id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 5:1)
In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta indagine, sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 30:1)
Adsistimus apud vos - optimi rei publicae defensores - causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 5:1)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 11:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)
Quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum, velut senectutis pandentis exuvias, stetit unius turmae tribunus, et pallore timoreque perculsus, ad aciem integrandam recurrit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 39:1)
locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:2)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 5:1)
Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:4)
Qui confundente metu consilia, ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus, (ut in malis) optabile, quam servire mancipiis arbitrati;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 19:1)
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION