라틴어 문장 검색

Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum adessent, licet sciret aspera orta bellorum, in occultas delatus insidias, stetit immobilis, malo repentino perculsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 7:1)
Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset - nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos - epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit, obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 10:1)
Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatum exsurgat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 10:2)
aucta gloria mea, confiteor, qui iustius in deferenda suppari potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 12:2)
Nam si super occentu soricis vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quisquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, quod medicinae quoque admittit auctoritas, reus unde non poterat opinari delatus, raptusque in iudicium, poenaliter interibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 2:1)
elatosque vertices qui scansili suggestu consurgunt, priorum principum imitamenta portantes, et Urbis templum forumque Pacis, et Pompei theatrum et Odeum et Stadium, aliaque inter haec decora urbis aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:7)
Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis publicis condita, in quibus ambitiose delata narrandi extollendique semet in caelum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 70:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 3:2)
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:1)
Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 4:1)
Ignorans profecto veteris Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 7:1)
Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 6:1)
si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae rei publicae deferretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION