라틴어 문장 검색

rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.21)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, . Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 127:2)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:2)
Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:5)
in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 9:5)
hi non concutiuntur, ne defluunt quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:2)
Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:4)
Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:1)
Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 23:1)
Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:1)
ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:5)
Cum veros vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:5)
Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION