라틴어 문장 검색

Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:5)
sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:4)
interim etiam uncis digitis, ut aut a capite deiiciatur aut manu supinata in superiora iactetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 266:2)
deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:2)
illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:2)
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:5)
Ad Epicureas voces delaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:2)
Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:4)
licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:5)
Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:2)
non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION