라틴어 문장 검색

Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio rediit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:1)
illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:3)
Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:2)
Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:5)
Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:3)
Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:2)
Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 47:3)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)
Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:2)
Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:6)
Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:1)
Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:3)
Bonum virum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum parat.
(세네카, De Providentia, book 1 7:3)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION