라틴어 문장 검색

Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 412)
Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non possunt, vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio conprobemus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 3:1)
Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 16:1)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)
Omnia enim huic operi delicta donantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:2)
Postea placuit impietatem voluptate adumbrare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:4)
Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:2)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:5)
Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:6)
REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.3)
quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:15)
Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.4)
Et quamuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].5)

SEARCH

MENU NAVIGATION