라틴어 문장 검색

Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
demens est, qui fidem praestat errori.
(세네카, 행복론, Liber IV 174:2)
Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet ?
(세네카, 행복론, Liber V 54:3)
Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 101:3)
Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet !
(세네카, 행복론, Liber VI 194:4)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locavi.
(세네카, 행복론, Liber VII 125:2)
Deinde dementissima quorundam indignatio est :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 11:1)
Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:8)
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:1)
Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:7)
Dementes !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:3)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:2)
Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION