라틴어 문장 검색

ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장4)
ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장6)
eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas oravissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장3)
postremo tegmina corpori derepta iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis oppressura ignis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장8)
igitur quasi iam depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장3)
qui primam vim depulerant, obsidione coguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장4)
si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장4)
quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장3)
locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장7)
comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장2)
quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat provincia Creta depellendum, haec addidit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장3)
post Paetum legionesque, cum opprimere posset, incolumis dimisisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장4)
prior tamen Natalis, totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum opprimendum artes conquirebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장4)
Igitur non crimine, non accusatore existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장1)
cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem occultans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION