라틴어 문장 검색

itaque ad- hibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:2)
simul deploratum est, ultima experitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:6)
Omnia maesta, trepida, confusa ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:3)
non potest autem magnus esse idem ac maestus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:5)
Illi quidem reditum impetravit senatus publicis precibus tam sollicitus ac maestus, ut omnes illo die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent, si sine illo fuissent ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:2)
Modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam attonitum corpus Drusi sui sibi vindicantem ad morem Romani luctus redegit iudicavitque non militandi tantum disciplinam esse servandam sed etiam dolendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:3)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora- tione nostri, si id non fit naturae iussu ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:1)
Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:1)
Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:3)
Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:2)
" Quid maesti," inquit, " estis ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 129:1)
humanius est deridere vitam quam deplorare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:5)
naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.15)
nimium, Alcide, pectore forti properas maestos visere manes:
(세네카, Hercules Furens 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION