라틴어 문장 검색

ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 73:1)
tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 668:1)
si id non posset, deprecari ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 55:2)
eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 59:1)
haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 100:1)
undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 44:1)
neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 125:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)
sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor ne me tanta iniuria dignum iudicetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 327:1)
quia tamen immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 409:1)
ne obsit tantum deprecor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:2)
ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:2)
si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:3)
si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:2)
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 452:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION