라틴어 문장 검색

id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)
Theodorus Lysimacho mortem minitanti magnum vero inquit effecisti, si cantharidis vim consecutus es, Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, in tua id quidem potestate est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:7)
Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:3)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:13)
Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:11)
Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:5)
Tetigit puer oculos suos conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto nullam vim factam . . . Positoque in limine genu sic deprecatus sum numina versu:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:3)
Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.6)
Hoc quoque consumpto flagitari validius Cubile coepit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.5)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:1)
Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)
Quin etiam, cum Thrasea gener eius deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:11)
Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION