라틴어 문장 검색

quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 651:1)
Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:2)
illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saevitum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 103:2)
saevite in tergum et in cervices nostras:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 487:1)
haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 614:1)
testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 648:2)
tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque depugnant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 546:1)
in Tarquinienses acerbe saevitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:3)
di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 270:1)
itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 198:2)
in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent, graviter saevitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 208:1)
vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 275:1)
quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:4)
si posset, in omnes saeviturum fuisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 435:2)
quia id nequeat, in unum saevire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION