라틴어 문장 검색

quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 2장2)
plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 30장2)
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장7)
Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장13)
quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장47)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장43)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장44)
Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장18)
Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis vel Andriae vel Apolloni, qui Mys cognominatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장4)
— Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장19)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장399)
Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장79)
A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum et fiduciam magnarum rerum habentium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장13)
sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장19)
Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION