라틴어 문장 검색

nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 127:2)
legem interim non tam ad spem perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 133:2)
quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:3)
tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 771:2)
aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obviam eundum audaciae temeritatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 19:2)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter primores cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 209:1)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:2)
adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 236:2)
vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:1)
abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:1)
ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 317:1)
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 422:1)
publice petere quam pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 367:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION