라틴어 문장 검색

"quandoque caelum ceu liber plicabitur, cadet rotati solis in terram globus, spheram ruina menstrualem destruet;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1210)
stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
An mea Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:16)
Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:9)
amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:9)
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.26)
quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:11)
sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 379:2)
narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 62:1)
nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 298:4)
haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:2)
verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione aut testibus nominatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 56:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera fingere, altera nihil iudicare dictura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:2)
nam et nostra est et adversae partis destruenda finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 147:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION