라틴어 문장 검색

nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:2)
cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contineretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 4:3)
Libonem, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio tantum cauere contentus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:3)
Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 2:1)
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:4)
sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:3)
cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:5)
sed exempli causa cauendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 3:4)
erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim multitudinis caueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:1)
deque ea re et iure iurando et chirographo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:2)
monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 3:1)
nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:1)
nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:2)
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 3:1)
sed deterritum putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION