라틴어 문장 검색

Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2136)
atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:2)
Haec est fides Catholica, statim id aperiens, unde scilicet dicatur Catholica, et velut exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:3)
Ennius autem in ista quam dixi tragoedia, eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse quae stata forma forent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 15:1)
sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Cato ait verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3142)
unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7738)
sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia - nam ait μετάφρενα - quia eum stultum induxerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6305)
unde in Terentio postquam de domino dixit servus astute, ille iratus ait carnifex quae loquitur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7044)
quod etiam Dido dolet, dicens moriemur inultae, sed moriamur ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8472)
'cuium' autem an- tique ait, vitans homoeoteleuton, ne diceret 'cuius pecus', quod modo trium est generum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 123)
unde modo 'cantando' a pas- sivo ait, cum supra ab activo dixerit, ut "cantando tu illum?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 713)
et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION