라틴어 문장 검색

at ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat.
(아풀레이우스, 변명 99:1)
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat;
(아풀레이우스, 변명 99:4)
an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret?
(아풀레이우스, 변명 100:11)
sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
(아풀레이우스, 플로리다 7:2)
Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
"Litteras ei a Corinthio Demea scriptas ad cum reddo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:12)
"At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:7)
"Dum dictat occasio, magno et singulari me affectionis tuae fructu perfrui et impertire nobis unctulum indidem, per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium irremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera, ac iam perfice ut meae Veneri Cupido pinnatus assistam tibi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:6)
miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:2)
nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare;
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:11)
scribens opus tibi gratum.
(ARCHIPOETA, II56)
scribam tibi, si me ditas.
(ARCHIPOETA, II71)
annis quinque scribere constat esse verum.
(ARCHIPOETA, IV16)
quae vix in quinquennio scriberes, Lucane,
(ARCHIPOETA, IV19)
ego numquam potui scribere ieiunus;
(ARCHIPOETA, IV46)

SEARCH

MENU NAVIGATION