라틴어 문장 검색

neque immerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 268:1)
scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:1)
hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:2)
crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero Antonium dicet, quae Charybdis vorax?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 289:1)
quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via κακοζηλίαν itur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:5)
monere satis est hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:2)
tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 295:1)
quo magis signanda est utriusque rei differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:3)
quod, etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 302:2)
Sed quae sit differentia nostri Graecique , explicabit summus liber.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 403:2)
de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:4)
verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia diligenter est custodienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 40:1)
aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:2)
vel Crassus ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset, eadem ius sibi redditum ferret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 145:3)
eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION