라틴어 문장 검색

accedere ipsius caerimoniae difficultates quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure patrio qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis conveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장4)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
ac primo tamquam dolus pararetur territus, ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur animum et quae repentina mutatio exquirit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장5)
Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장2)
tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus proderetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장2)
ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno absolvit, Vetus Mosellam atque facta inter utrumque fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subvectae per eam fossam, mox fluvio Mosella in Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora fierent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장3)
nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi mali indicia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장11)
haec agenti Suetonio repentina defectio provinciae nuntiatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장7)
inerantque milites et provisi ante commeatus, quorum subvectu pauci avidius progressi et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu ceteros accenderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장5)
subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:2)
quattuor centuriones duetvicensimae legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, impetu militum abrepti vinctique.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장2)
Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장4)
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장1)
sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장6)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION