라틴어 문장 검색

Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
(카이사르, 내란기, 1권 69:6)
praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio.
(카이사르, 내란기, 1권 72:5)
Si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:10)
si superavissent, vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:9)
Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur:
(카이사르, 내란기, 2권 17:2)
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:1)
duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias?
(카이사르, 내란기, 2권 32:10)
quod bis per biduum equestri proelio superaverim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:28)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
(카이사르, 내란기, 3권 47:2)
Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant nec, quibus rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti victoria deberent, cogitabant.
(카이사르, 내란기, 3권 83:8)
Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, "tuemini," inquit, "castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit.
(카이사르, 내란기, 3권 94:5)
" Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.
(카이사르, 내란기, 3권 94:7)
Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 97:3)
neque dubitare [debeant] quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION