라틴어 문장 검색

nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 469:2)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 284:1)
dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 68:1)
Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinae coniurationis vindictam avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 83:2)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 651:1)
Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque ut accepti Cretam mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 304:1)
Em istoc verbo vindictam para:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3118)
Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam,quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 85:6)
Plus eciamdico quia sicut quilibet singulariter vindictas faciendo peccaret, iudexita vindictam omittendo non esset a peccato immunis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:4)
" Plus etiamdico quod, sicut quilibet singulariter vindictam faciendo peccaret, itajudex vindictam omittendo non esset a peccato immunis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 231:5)
Et ita per hec verba excluditur et removetur quedam supersticio quorum hereticorum, qui dicunthomines non posse iudicare, nec vindictam facere, dicunt corporalem vindictam ad solum Deum pertinere, allegantes pro se verbaDomini dicentes:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:3)
Spreta itaque vindicta judiciali, fortunamvolo temptare atque, vindictam per me faciendo, fortunæ adhærere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:31)
Sed deus faciet mihi vindictam de te, sicut fecit cuidam vindictam de porco.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION