라틴어 문장 검색

hic autem mons positus est circa As- syrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 428)
sane breviter dictus iste totus sensus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 542)
alios alio dedit ordine luna plenissime de lunae diebus omnibus expressit Hesiodus, quam rem breviter iste prae- libat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2761)
caeruleus pluviam d. breviter collecta conclusio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4531)
quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1775)
licet breviter sit dicturus etiam de colore terrarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1782)
tantus amor terrae sic diligenter a rustico ager co- lendus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3011)
iam nota voluptas sollicitat dicendo 'nota' per trans- itum tetigit rem ab aliis diligenter expressam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1301)
sane quoniam supra ait 'magnanimosque duces', ideo in- tulit modo 'sedes statioque', quam translationem diligenter reservat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 83)
neque enim statim Epicu- reus debet videri, si libertate poetica ait "illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis oti". his quidam signis atque haec exempla secuti e. a. p. d. mentis locum hunc plenius est exsecutus in sexto, quem hoc loco breviter colligit, ut probet etiam apes partem habere divini- tatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2194)
et bene breviter a se scriptarum rerum exsecutus est titulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5643)
"Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec videre, in omnium mores, actus omnium, verba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet atque ubique praesentem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:8)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
"Quod ipsum explorare et eruere sine univcrsitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:3)
Quae cum dixisset [et], Breviter sane minimeque obscure exposita est inquam a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION