라틴어 문장 검색

erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 125:1)
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:3)
non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:1)
nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 382:1)
In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:12)
verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 88:3)
Sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 196:3)
finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:3)
hanc partem vocant Hermagorei ad intellectum id nomen referentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:4)
aut, cum de altero intellectu certum est, de altero dubium:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 219:1)
verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 250:3)
rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:4)
quae ut propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:3)
primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:2)
quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION