라틴어 문장 검색

postero die productis universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:4)
Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi.
(카이사르, 아프리카 전기 85:3)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)
Parvo vero temporis spatio haec propior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:6)
Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas navis videbatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:3)
nam pars quaedam fluminis Nili derivata [inter se] duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:3)
Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:5)
Huc omnem comportatum aggerem ex castris servitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:3)
sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant.
(카이사르, 내란기, 1권 3:10)
Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L.
(카이사르, 내란기, 1권 5:2)
Ipse eis operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
(카이사르, 내란기, 1권 21:2)
neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.
(카이사르, 내란기, 1권 24:13)
In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII.
(카이사르, 내란기, 1권 40:2)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION