라틴어 문장 검색

quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
Audio, quod lectitandis epistulis meis voluptuosam patientiam inpendas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae com- munis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem frnalibus claudit angustiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 1:2)
CONTIO Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 4:1)
nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum privilegio decoramento lenocinamento.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:2)
nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius, sententia iustius patientia tolerantius, consilio gravius convivio laetius colloquio iocundius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:1)
Et miseriarum portus est patientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E14)
Cuiuis dolori remedium est patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 096)
Difficile est dolori convenire cum patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 145)
Furor fit laesa saepius patientia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 178)
Nil non aut lenit aut domat diuturnitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 440)
Patientia animi occultas divitias habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 513)
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 765)
Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:2)
Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION