라틴어 문장 검색

neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:4)
quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare conveniat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 273:1)
nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 29:2)
utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:3)
doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 240:1)
et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 260:1)
idque cum omnibus est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 311:2)
quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:3)
sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:2)
nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:2)
quod causae non cohaeret, separatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:6)
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:1)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:1)
quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION