라틴어 문장 검색

Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 8:1)
2. Regalis epistole documenta gratuita ea qua potui venerazione recepi, intellexi devote.
(단테 알리기에리, Epistolae 65:1)
Longe nanque ab offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam aliquid afferre non curat;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:4)
Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:23)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:18)
scilicet summo Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:21)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
et virtutem animique vires ostendendi occasionem haud longo intervallo oblatam impigre atque libentissime arripuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.18)
Haec civium murmura aequo animo tulit, Bostoniamque versus animum intentum habuit, et occasionem copias regias ultro invadendi ex animo quaesivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.81)
hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
Occasio periculum faciendi cito oblata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.63)
" se imperium nunquam cupiisse, vehementissimeque occasionem gladii in vomerem recudendi expectare.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.97)
Quorum de situ et multitudine simul ac nuncius acceptus, Washingtonius dixisse fertur, " nunc alas praecidendi, dum tam late dividuntur, occasio opportuna nobis oblata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.23)
Washingtonius, interea, occasione utens, impedimenta clam auferri, ignesque crebros, qui speciem manendi hostibus praeberent, accendi jussit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.45)

SEARCH

MENU NAVIGATION