-
Vi enim et potestate primi trianguli, id est unitatis, unitas latus est, actu vero et opere trianguli primi, id est ternarii, dualitas, quam Graeci dyada vocant.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:5)
-
Secundi vero trianguli, qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:6)
-
tertii vero, id est denarii, quaternarius latus continet;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:7)
-
quarti vero, id est xv, quinarius latus tenet, et quinti senarius idemque est usque in infinitum.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:8)
-
Huic vero si consequentem quaternarium superposuero, denarius explicatur, qui est tertius actu triangulus, quos per latera disponens ad superioris descriptionis exemplar cunctos triangulos numeros sine ullius dubitationis erroribus pernotabis.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:5)
-
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
-
Et senarium his adiecta ternarii quantitate produximus, cuius latus soli tres continent;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:9)
-
et idem in aliis cunctis, quot unitates habentem numerum superioribus adgregabis, tot unitatibus eius latera continebuntur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:10)
-
Quadratus vero numerus est, qui etiam ipse quidem latitudinem pandit, sed non tribus angulis ut superior forma, sed quattuor ipse quoque aequali laterum demensione porrigitur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratis numeris 1:1)
-
Sed in his quoque secundum naturalem numerum laterum augmenta succrescunt.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:1)
-
Primus enim vi et potentia quadratus, id est unitas, unum habet in latere;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:2)
-
secundus vero, qui actu primus est, id est quattuor, duobus per latera positis continetur;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:3)
-
tertius vero, id est viiij, qui secundus est opere, tribus in latere positis adgregatur.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:4)
-
Est etiam in his haec naturae subtilitas et inmutabilis ordinatio, quod tot unitates unusquisque quadratorum retinebit in latere, quanti fuerint numeri ad coniunctionem propriam congregati.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:8)
-
Et in novenario, quoniam tribus numeris procreatur, latus ternario continetur, atque idem in aliis videre licet.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:10)