- 문장 검색

라틴어 문장 검색

sane notandum trabes eum dixisse de arboribus, cum non dicantur trabes, nisi iam caesae et compositae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 873)
Homerus παρα` θῖνα πολυφλοίσβοιο θαλάσσησ. Probus 'vadi dorso' pro 'vado' dictum putat, ut in georgicis dorso nemoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3032)
aut sic ait hic poeta 'dorsum' de saxo, ut Homerus νῶτα θαλάσσησ, sicut alibi ipse dorso dum pendet iniquo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1103)
Illud enim est tamquam utinam ne in nemore Pelio - Nisi enim 'accidissent abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 1:2)
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: " Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege laetus ad convivium ". Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장14)
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION