라틴어 문장 검색

cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 452:2)
iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et si licet inquit, consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 792:1)
Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione militibus collectis aciem restituit, nec se tamen aequo loco hosti commisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 209:2)
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 247:1)
paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis' repleri placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:2)
alia ex eis edita etiam in volgus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 10:2)
ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:3)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 105:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia - et frequenter ibi habitabatur - circumiecta muris incendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 403:2)
haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res nova decreta esset exploratam perferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 379:1)
itaque ab ira plus caedis editum capta urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 657:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION