라틴어 문장 검색

multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saevive leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:13)
denique non hinnitus item differre videtur, inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris et fremitum patulis sub naribus edit ad arma, et cum sic alias concussis artibus hinnit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:17)
sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:3)
Fatuam a fando, quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 22:4)
siquidem Latonam physici volunt terram videri, cui diu intervenit Iuno, ne numina quae diximus ederentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:1)
Hinc etiam Liber pater bellorum potens probatur, quod eum primum ediderunt auctorem triumphi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 4:1)
Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut viveret.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 16:1)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
Ea causa sese stultum brutumque faciebat, grossulos ex melle edebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:8)
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 6:2)
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit Os humerosque deo similis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:1)
Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi, Rex Evandrus ait.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 5:2)
Unus homo et vestris, o cives, undique septus Aggeribus, tantas strages inpune per urbem Ediderit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION