라틴어 문장 검색

fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:2)
Quid fistula vel virga significent superius in habitu Attinis expressimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:4)
quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 12:2)
Adlatus verba quae didicerat expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:6)
cumque ad locum venisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci convenire quam pro omnibus cogitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 14:2)
Has tot interpretationes ambages quam paucis verbis docta elegantia Maronis expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 12:1)
Cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito ut vitulam dixerit pro vitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:5)
Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:2)
sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:3)
Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 7:2)
Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis quod exprimit θεοὺς μεγάλους.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 9:3)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressus nominaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 3:1)
Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION