라틴어 문장 검색

in eloquendo est aliqua diversitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 107:2)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum sermo videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:3)
vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:4)
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)
In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:4)
Non cadit autem in sapientem haec diversitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 17:1)
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:7)
gignuntur autem elementa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:5)
Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:5)
Haec nempe sunt elementa, quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 23:10)
ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
(세네카, 행복론, Liber III 157:3)
Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa vertemur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION