라틴어 문장 검색

Deleantur, Domine meus, Domine, deleantur cito elementa ferri, ut scribantur elementa Christi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:16)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
Hie docet ars, monstrat racio, doctrina fatetur Littera cur simplex, cur indiuisa uocetur, Cur sibi mendicet elementi littera nomen, Vel tropice soleat elementum littera dici;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:20)
in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 44:1)
Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:6)
Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:3)
mare enim elementum est totum, maria vero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra vero totum elementum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 592)
Zenon, ex hoc mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus revalescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 33611)
Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:12)
Ipse de elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 16:6)
cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi tantum est una atque individua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus, ut vel tria vel multa dicere possumus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque individua sit, singulae personae sive omnes simul, hoc est unaquaeque trium personarum, sive ipsa, ut dictum est, Trinitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:2)
Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION